

Epistola II ad Corinthos*
Caput 5: Versus 14
Charitas enim Christi,etc. Quia Christus charitate pro nobis mortuus est, constat omnes mortuos fuisse in Adam; pro quibus mortuus est Christus, ut eos a morte liberaret. Quae gratia ne inutilis sit hominibus, apostoli, ut eos illiciant, necessario se laudant; per gloriam enim et meritum apostolorum agnoscitur gratia et beneficium Christi.Si unus pro omnibus.Id est, si Christus pro omnibus quantum ad se, etsi non omnibus profuit, ergo et omnes homines debent mori pro honore illius.